monumenta.ch > Ambrosius > sectio 60

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 12, 60
Advertimus igitur quod in acquirendis consiliis plurimum adiungat vitae probitas, virtutum praerogativa, benevolentiae usus, facilitatis gratia. Quis enim in coeno fontem requirat? Quis e turbida aqua potum petat? Itaque ubi luxuria est, ubi intemperantia, ubi vitiorum confusio; quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis non despiciat morum colluvionem? Quis utilem causae alienae iudicet, quem videt inutilem vitae suae? Quis iterum improbum, malevolum, contumeliosum non fugiat, et ad nocendum paratum; quis non eum omni studio declinet?